- EPISTOLA
- I.EPISTOLAGraece Ε᾿πιςτολὴ, quasi missoria, ὐπὸ τοῦἐπιςτέλλειν Isidor. interpretatur missam, Orig. l. 7. alias tabula, tabella, codicillus quod ante chartae et membranatum usum, in dolatis ex ligno codicillis perscribebantut, Hieronym. Ep. 42 Vide quoque Homer. ll. 3. v. 169. ubi Praetusliteras Bellerophonti tradit scriptas, εν πίνακι πυκτῷ, in tabella plicata. Cuiusmodi tabellae fieri solebantinductâ cerâ, ê fago, abiete, buxo, tilia, acere, citro, ebore. Unde Plaut. Epistolam circumscribens Pseudolo, inquit, Act. 1. sc. 1. v. 40.Per ceram et linum, literasque interpretes,Satutem mittit et salietem abs te expetit,Usi tamen et charta ad hane rem, ut ex Mart. l. 14. in apophoretis cuius epigraphe Chartae Epistolares. Epigt. XI.Seu leviter noto, seu caro missa sodali,Omnes ista solent charta vocare suos.Discas: quod nomen hodieque Epistolae tribuunt Hisparti. Sed sive tabella, sive charta adhiberetur, pagellae erant et species minuti libelli: Cic. ad Caelium l. 2. Ep. 13. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Et. l. 11. ad Brutum Ep. 25. Altera iam pagella procedit. Nisi quod publicas literas ad S. P. Q. grandiore formâ et transversâ chartâ scribebant, sc. quasi historias, Suet, Iul. c. 56. ubi primum hune epistolas ad Senatum in paginas et formam memorialis libelli convertisse addit: quas tamen et ex solida materia, puta auro seu argento fieri consuevisse, vidimus, in voce Diploniata Alia hodie literatum ratio. Sed nec Subscriptio Veteribus usitata, nisi forte in literis ad Impp. nec Superscriptio frequens fuit. Dabant enim plerumque et mittebant per pueros suos aut tabellarios notos: nec aliud in exteriore epistola erat, quam signum et linum, imago nempe vel propria, aut alicuius e Maioribus vel emblema aliquod, impressum cerae seu cretae, quod lino seu vinculo, quo Epistola obligabatur, impom imprimiqueve solebat. Uti pluribus videre est, apud I. Lips. Instit Ep. et infra in voce Linum, it literae. Syllabae. Acommuni usu in scenam receptae sunt Epistolae; in qua Tragoedo si quid esset, quod Principem Populumque vel monitos vel rogatos vellent, Epistolam exhibuisse, legimus, quam vocalissimus aliquis Curio clarâ voce legehat: quod iis in dramatico Poemate, quae extra argumentum essent loqui non licerer, Vide hanc in rem Mart. Ep. l. 2. Epigr. Sed et Epistolas, minus magnis libellis aut operibus praefigere perque eas scripta ipsa amicis aut fautoribus commendare, eo aevo, moris fuisse, indidem discas; cum vett. sequutique Poetae, extra quidem Auson. Paresque alios, alio consilio fuerint. Qua de re Vide Casp. Barth. Aximadvers. ad Stat. Ep. Sylv. l. 1. etc. Idem porro nomen fuit Comoediae, ab Afranio editae, cnius Lips. meminit d. l. Coeterum quâ religione Epistolas suas legi voluerit Plato, Vide apud Marsil. Ficinum Argum. in Ep. eius 2. et Argumen. in Platonem de Republ. l. 6. Plot. item uti de animalibus ἐπιςτολοφόροις supra in voce Cursores.II.EPISTOLApro eo forenses Chratam vocant, i e instrumento, quo praedia conceduntur pactionesque firmantur: Tabellae publicae fidei. Superiores enim aetates ab inclinato Imperio, sub Epistolarum specie, haec omnia peragebant, ut e Marculfi, veterumque formulis constat. Coeptaque res videtur ab ipsis Impp. et Longobardorum Regibus, stilo turgido, et saepe Maiestate minus digno. Cassiodor. vide: ut et Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.